martes, 25 de julio de 2023

IN MEMORIAM FRANCISCI IBAÑEZ, CREATORIS MORTADELI ET PHILEMONIS


 Apud nos Hispanos autem anno 1958 duo personae delineatae in libellis pictographicis apparuerunt a Francisco Ibáñez creatae, quae multorum iuvenum et aetate provectiorum horas otiosas gratanter et facete compleverunt atque adhuc complent. Numquam tamen pro dolor! eorum facinora in sermonem Latinum versa sunt. Qua de causa has binas creaturas maximas et optime depictas nunc describens obsequium praebere volo huic egregio auctori et delineatori Hispano, quippe qui die quinto et decimo mensis Iulii hoc anno de vita decesserit octoginta et septem annos natus. 

 Mortadelus et Philemon sunt duo investigatores privati et stolidi et lenti, qui autem risum semper movent, quia in errores multos incidunt, dum crimina sceleraque resolvunt. Initio ei visi sunt tanquam iocosa imitiatio illius clarissimi investigatoris Britanni Sherlock Holmes nuncupati eiusque socii Doctoris Watson, sed illi Hispani homunculi picti mox mutaverunt et speculatores evaserunt, qui opus faciebant suum sub imperio cuiusdam Sedis Centralis Exploratoriae, quae litteris compendiatis T.I.A. dicebatur (quod sibi vult “Technici Investigationis Aeroterreae”, sed etiam amitam, Hispanice “tía”, significat), iocosam imitationem illius Sedis Americanae C.I.A. nuncupatae... 

No hay comentarios:

Publicar un comentario